- SAGONA
- I.SAGONAalias SAGAMNA, vel SOONA, castrum olim, nunc vicus Galliae in Cenomanis, vulgo Songne, seu Sonne: caput pagi cognominis, qui le Sounois dictus, olim Baronatus titulô issustris fuit. In hoc praeter Sagonam, sunt villa Busciacum et silva Persenia, cum vico ac Monasterio eiusdem nominis, Perseigne, Ordinis Cistertiensis. Item Mamerciae castellum. Memers en Saonnois, Soonae proximum. Hade. Vales. Notit. Gall.II.SAGONAurbs Corsicae, Episcopalis in ora Occidentali excisa.III.SAGONAvel SOSGAUNO, Hebraeis est animal sex colorum, uti legitur in Midras seu Commentario Mystico in Legem; sed falso: colorem enim vox notat. Ita enim Syrus Interpres Exod. c. 26. v. 14. Item fac operimentum Tabernaculo ex pellibus arietum rubris et expellibus arietum sosgauno desuper. Et Exod. c. 39. v. 34. Et operimentum ex pellibus arietum rubris et operimentum ex pellibus arietum sosgauno. Ubi arietum pellibus rubris opponi videmus arietum pelles sosgauno, ita ut utrumque sit ex aequo coloris nomen. Et quidem Ioann. Baptista Ferrarius in Lexico Syriaco, ianthinum colorem reddit. Gabriel Sionita caeruleum, Exod. c. 25. v. 5. subnigrum, Exod. c. 35. v. 23. sed Numerorum toto 4. c. rursus caeruleum, Nempe hodierni Syri hoc saltem sciunt, sosgauno colorem esse: sed quis sit color, definire non possunt. Bocharto videtur esse ὕσψινος, hysginus; initiali aspiratione mutatâ in sibilum. De quo Plin. l. 20. c. 26. Hyacinthus in Gallia optime provenit: hôc ibi pro cocco hysginum tingitur. Ubi Turnebus in Adversar. l. 19. c. 25. Haec, inquit, Plinii verba indicant, hysgen hyacinthum esse, unde factitius color vocabatur, quem hysginum dicebant. At in Nicandri Theriacis v. 511. aristolochiae flores hysgino rubescunt. Vide supra in voce Hysginum et plura hanc in rem apud Sam Bochartum Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 30.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.